1 Timothy

Chapter 1

  1. Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
  2. Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
  3. sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
  4. neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
  5. finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
  6. a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
  7. volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
  8. scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
  9. sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
  10. fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
  11. quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
  12. gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
  13. qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
  14. superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
  15. fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
  16. sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
  17. regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
  18. hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
  19. habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
  20. ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare

Chapter 2

  1. obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
  2. pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
  3. hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
  4. qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
  5. unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
  6. qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
  7. in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
  8. volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
  9. similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
  10. sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
  11. mulier in silentio discat cum omni subiectione
  12. docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
  13. Adam enim primus formatus est deinde Eva
  14. et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
  15. salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

Chapter 3

  1. fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
  2. oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
  3. non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
  4. suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
  5. si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
  6. non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
  7. oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
  8. diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
  9. habentes mysterium fidei in conscientia pura
  10. et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
  11. mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
  12. diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
  13. qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
  14. haec tibi scribo sperans venire ad te cito
  15. si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
  16. et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

Chapter 4

  1. Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
  2. in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
  3. prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
  4. quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
  5. sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
  6. haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
  7. ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
  8. nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
  9. fidelis sermo et omni acceptione dignus
  10. in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
  11. praecipe haec et doce
  12. nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
  13. dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
  14. noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
  15. haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
  16. adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt

Chapter 5

  1. seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
  2. anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
  3. viduas honora quae vere viduae sunt
  4. si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
  5. quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
  6. nam quae in deliciis est vivens mortua est
  7. et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
  8. si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
  9. vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
  10. in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
  11. adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
  12. habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
  13. simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
  14. volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
  15. iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
  16. si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
  17. qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
  18. dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
  19. adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
  20. peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
  21. testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
  22. manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
  23. noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
  24. quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
  25. similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt

Chapter 6

  1. quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
  2. qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
  3. si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
  4. superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
  5. conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
  6. est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
  7. nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
  8. habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
  9. nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
  10. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
  11. tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
  12. certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
  13. praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
  14. ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
  15. quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
  16. qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
  17. divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
  18. bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
  19. thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
  20. o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
  21. quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum