2 Peter

Chapter 1

  1. Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi
  2. gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
  3. quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute
  4. per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem
  5. vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam
  6. in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem
  7. in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem
  8. haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
  9. cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
  10. quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando
  11. sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
  12. propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate
  13. iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione
  14. certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
  15. dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis
  16. non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis
  17. accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
  18. et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto
  19. et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
  20. hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit
  21. non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines

Chapter 2

  1. fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem
  2. et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur
  3. et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
  4. si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari
  5. et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
  6. et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
  7. et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit
  8. aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant
  9. novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare
  10. magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes
  11. ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium
  12. hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt
  13. percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum
  14. oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii
  15. derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit
  16. correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
  17. hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur
  18. superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
  19. libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est
  20. si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
  21. melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato
  22. contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

Chapter 3

  1. hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
  2. ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
  3. hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
  4. dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
  5. latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
  6. per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
  7. caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
  8. unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
  9. non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
  10. adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur
  11. cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
  12. expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
  13. novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
  14. propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
  15. et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
  16. sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
  17. vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
  18. crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen