Proverbs

Chapter 1

  1. parabolae Salomonis filii David regis Israhel
  2. ad sciendam sapientiam et disciplinam
  3. ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
  4. ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
  5. audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
  6. animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
  7. timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
  8. audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
  9. ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
  10. fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
  11. si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
  12. degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
  13. omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
  14. sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
  15. fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
  16. pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
  17. frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
  18. ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
  19. sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
  20. sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
  21. in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
  22. usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
  23. convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
  24. quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
  25. despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
  26. ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
  27. cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
  28. tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
  29. eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
  30. nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
  31. comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
  32. aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
  33. qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

Chapter 2

  1. fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
  2. ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
  3. si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
  4. si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
  5. tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
  6. quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
  7. custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
  8. servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
  9. tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
  10. si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
  11. consilium custodiet te prudentia servabit te
  12. ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
  13. qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
  14. qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
  15. quorum viae perversae et infames gressus eorum
  16. ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
  17. et relinquit ducem pubertatis suae
  18. et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
  19. omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
  20. ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
  21. qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
  22. impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea

Chapter 3

  1. fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
  2. longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
  3. misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
  4. et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
  5. habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
  6. in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
  7. ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
  8. sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
  9. honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
  10. et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
  11. disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
  12. quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
  13. beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
  14. melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
  15. pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
  16. longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
  17. viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
  18. lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
  19. Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
  20. sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
  21. fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
  22. et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
  23. tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
  24. si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
  25. ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
  26. Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
  27. noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
  28. ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
  29. ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
  30. ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
  31. ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
  32. quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
  33. egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
  34. inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
  35. gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia

Chapter 4

  1. audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
  2. donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
  3. nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
  4. et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
  5. posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
  6. ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
  7. principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
  8. arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
  9. dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
  10. audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
  11. viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
  12. quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
  13. tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua
  14. ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
  15. fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
  16. non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
  17. comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
  18. iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
  19. via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
  20. fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
  21. ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
  22. vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
  23. omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
  24. remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
  25. oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
  26. dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
  27. ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

Chapter 5

  1. fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
  2. ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
  3. favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
  4. novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
  5. pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
  6. per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
  7. nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
  8. longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
  9. ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
  10. ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
  11. et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
  12. cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
  13. nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
  14. paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
  15. bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
  16. deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
  17. habeto eas solus nec sint alieni participes tui
  18. sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
  19. cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
  20. quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
  21. respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
  22. iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
  23. ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Chapter 6

  1. fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
  2. inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
  3. fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
  4. ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
  5. eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
  6. vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
  7. quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
  8. parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
  9. usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
  10. paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
  11. et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
  12. homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
  13. annuit oculis terit pede digito loquitur
  14. pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
  15. huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
  16. sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
  17. oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
  18. cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
  19. proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
  20. conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
  21. liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
  22. cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
  23. quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
  24. ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
  25. non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
  26. pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
  27. numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
  28. aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
  29. sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
  30. non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
  31. deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
  32. qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
  33. turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
  34. quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
  35. nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

Chapter 7

  1. fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi
  2. serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui
  3. liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui
  4. dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam
  5. ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit
  6. de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
  7. et video parvulos considero vecordem iuvenem
  8. qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur
  9. in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine
  10. et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga
  11. quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis
  12. nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
  13. adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens
  14. victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
  15. idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi
  16. intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto
  17. aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
  18. veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus
  19. non est enim vir in domo sua abiit via longissima
  20. sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam
  21. inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum
  22. statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
  23. donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
  24. nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
  25. ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius
  26. multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea
  27. viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

Chapter 8

  1. numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
  2. in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans
  3. iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
  4. o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
  5. intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
  6. audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent
  7. veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium
  8. iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum
  9. recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam
  10. accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite
  11. melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari
  12. ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus
  13. timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor
  14. meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo
  15. per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
  16. per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
  17. ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me
  18. mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
  19. melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo
  20. in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
  21. ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
  22. Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio
  23. ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
  24. necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant
  25. necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar
  26. adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae
  27. quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos
  28. quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
  29. quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae
  30. cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore
  31. ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum
  32. nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
  33. audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam
  34. beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei
  35. qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino
  36. qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

Chapter 9

  1. sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
  2. immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
  3. misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
  4. si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
  5. venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
  6. relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
  7. qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
  8. noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
  9. da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
  10. principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
  11. per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
  12. si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
  13. mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
  14. sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
  15. ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
  16. quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
  17. aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
  18. et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

Chapter 10

  1. parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
  2. non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
  3. non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
  4. egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
  5. qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
  6. benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
  7. memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
  8. sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
  9. qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
  10. qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
  11. vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
  12. odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
  13. in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
  14. sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
  15. substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
  16. opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
  17. via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
  18. abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
  19. in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
  20. argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
  21. labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
  22. benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
  23. quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
  24. quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
  25. quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
  26. sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
  27. timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
  28. expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
  29. fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
  30. iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
  31. os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
  32. labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

Chapter 11

  1. statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
  2. ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
  3. simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
  4. non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
  5. iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
  6. iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
  7. mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
  8. iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
  9. simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
  10. in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
  11. benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
  12. qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
  13. qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
  14. ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
  15. adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
  16. mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
  17. benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
  18. impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
  19. clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
  20. abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
  21. manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
  22. circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
  23. desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
  24. alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
  25. anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
  26. qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
  27. bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
  28. qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
  29. qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
  30. fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
  31. si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

Chapter 12

  1. qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
  2. qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
  3. non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
  4. mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
  5. cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
  6. verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
  7. verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
  8. doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
  9. melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
  10. novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
  11. qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
  12. desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
  13. propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
  14. de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
  15. via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
  16. fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
  17. qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
  18. est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
  19. labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
  20. dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
  21. non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
  22. abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
  23. homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
  24. manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
  25. maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
  26. qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
  27. non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
  28. in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

Chapter 13

  1. filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
  2. de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
  3. qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
  4. vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
  5. verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
  6. iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
  7. est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
  8. redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
  9. lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
  10. inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
  11. substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
  12. spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
  13. qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
  14. lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
  15. doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
  16. astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
  17. nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
  18. egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
  19. desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
  20. qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
  21. peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
  22. bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
  23. multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
  24. qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
  25. iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

Chapter 14

  1. sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
  2. ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
  3. in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
  4. ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
  5. testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
  6. quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
  7. vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
  8. sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
  9. stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
  10. cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
  11. domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
  12. est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
  13. risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
  14. viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
  15. innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
  16. sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
  17. inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
  18. possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
  19. iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
  20. etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
  21. qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
  22. errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
  23. in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
  24. corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
  25. liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
  26. in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
  27. timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
  28. in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
  29. qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
  30. vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
  31. qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
  32. in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
  33. in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
  34. iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
  35. acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit

Chapter 15

  1. responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem
  2. lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam
  3. in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
  4. lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum
  5. stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet
  6. domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur
  7. labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit
  8. victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia
  9. abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo
  10. doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur
  11. infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum
  12. non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur
  13. cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus
  14. cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia
  15. omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium
  16. melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles
  17. melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio
  18. vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas
  19. iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo
  20. filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam
  21. stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus
  22. dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur
  23. laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus
  24. semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo
  25. domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae
  26. abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus
  27. conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet
  28. mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis
  29. longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet
  30. lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
  31. auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur
  32. qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis
  33. timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas

Chapter 16

  1. hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
  2. omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
  3. revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
  4. universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
  5. abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
  6. misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
  7. cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
  8. melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
  9. cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
  10. divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
  11. pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
  12. abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
  13. voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
  14. indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
  15. in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
  16. posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
  17. semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
  18. contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
  19. melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
  20. eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
  21. qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
  22. fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
  23. cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
  24. favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
  25. est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
  26. anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
  27. vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
  28. homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
  29. vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
  30. qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
  31. corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
  32. melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
  33. sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Chapter 17

  1. melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
  2. servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
  3. sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
  4. malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
  5. qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
  6. corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
  7. non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
  8. gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
  9. qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
  10. plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
  11. semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
  12. expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
  13. qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
  14. qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
  15. et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
  16. quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
  17. omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
  18. homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
  19. qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
  20. qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
  21. natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
  22. animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
  23. munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
  24. in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
  25. ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
  26. non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
  27. qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
  28. stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

Chapter 18

  1. occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
  2. non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
  3. impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
  4. aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
  5. accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
  6. labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
  7. os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
  8. verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
  9. qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
  10. turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
  11. substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
  12. antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
  13. qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
  14. spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
  15. cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
  16. donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
  17. iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
  18. contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
  19. frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
  20. de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
  21. mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
  22. qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
  23. cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
  24. vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

Chapter 19

  1. melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
  2. ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
  3. stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
  4. divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
  5. testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
  6. multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
  7. fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
  8. qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
  9. testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
  10. non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
  11. doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
  12. sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
  13. dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
  14. domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
  15. pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
  16. qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
  17. feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
  18. erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
  19. qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
  20. audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
  21. multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
  22. homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
  23. timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
  24. abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
  25. pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
  26. qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
  27. non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
  28. testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
  29. parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

Chapter 20

  1. luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
  2. sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
  3. honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
  4. propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
  5. sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
  6. multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
  7. iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
  8. rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
  9. quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
  10. pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
  11. ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
  12. aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
  13. noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
  14. malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
  15. est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
  16. tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
  17. suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
  18. cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
  19. ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
  20. qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
  21. hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
  22. ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
  23. abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
  24. a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
  25. ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
  26. dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
  27. lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
  28. misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
  29. exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
  30. livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

Chapter 21

  1. sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
  2. omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
  3. facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
  4. exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
  5. cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
  6. qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
  7. rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
  8. perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
  9. melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
  10. anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
  11. multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
  12. excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
  13. qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
  14. munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
  15. gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
  16. vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
  17. qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
  18. pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
  19. melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
  20. thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
  21. qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
  22. civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
  23. qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
  24. superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
  25. desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
  26. tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
  27. hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
  28. testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
  29. vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
  30. non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
  31. equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet

Chapter 22

  1. melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona
  2. dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus
  3. callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno
  4. finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita
  5. arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis
  6. proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea
  7. dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis
  8. qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur
  9. qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi
  10. eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae
  11. qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem
  12. oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui
  13. dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum
  14. fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam
  15. stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam
  16. qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit
  17. inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam
  18. quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis
  19. ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie
  20. ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia
  21. ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te
  22. non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta
  23. quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius
  24. noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso
  25. ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae
  26. noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis
  27. si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo
  28. ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui
  29. vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

Chapter 23

  1. quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
  2. et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
  3. ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
  4. noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
  5. ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
  6. ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
  7. quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
  8. cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
  9. in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
  10. ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
  11. propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
  12. ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
  13. noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
  14. tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
  15. fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
  16. et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
  17. non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
  18. quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
  19. audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
  20. noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
  21. quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
  22. audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
  23. veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
  24. exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
  25. gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
  26. praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
  27. fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
  28. insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
  29. cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
  30. nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
  31. ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
  32. sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
  33. oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
  34. et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
  35. et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Chapter 24

  1. ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
  2. quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
  3. sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
  4. in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
  5. vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
  6. quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
  7. excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
  8. qui cogitat malefacere stultus vocabitur
  9. cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
  10. si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
  11. erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
  12. si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
  13. comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
  14. sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
  15. ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
  16. septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
  17. cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
  18. ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
  19. ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
  20. quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
  21. time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
  22. quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
  23. haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
  24. qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
  25. qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
  26. labia deosculabitur qui recta verba respondet
  27. praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
  28. ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
  29. ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
  30. per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
  31. et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
  32. quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
  33. parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
  34. et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

Chapter 25

  1. haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
  2. gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
  3. caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
  4. aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
  5. aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
  6. ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
  7. melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
  8. quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
  9. causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
  10. ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
  11. mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
  12. inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
  13. sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
  14. nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
  15. patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
  16. mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
  17. subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
  18. iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
  19. dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
  20. et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
  21. si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
  22. prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
  23. ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
  24. melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
  25. aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
  26. fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
  27. sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
  28. sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum

Chapter 26

  1. quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria
  2. sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet
  3. flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium
  4. ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis
  5. responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur
  6. claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum
  7. quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola
  8. sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem
  9. quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum
  10. iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat
  11. sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam
  12. vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus
  13. dicit piger leaena in via leo in itineribus
  14. sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo
  15. abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit
  16. sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias
  17. sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius
  18. sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem
  19. sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci
  20. cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt
  21. sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas
  22. verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris
  23. quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata
  24. labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos
  25. quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius
  26. qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio
  27. qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum
  28. lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

Chapter 27

  1. ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
  2. laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
  3. grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
  4. ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit
  5. melior est manifesta correptio quam amor absconditus
  6. meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
  7. anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet
  8. sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum
  9. unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
  10. amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul
  11. stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem
  12. astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia
  13. tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus
  14. qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit
  15. tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur
  16. qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit
  17. ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
  18. qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur
  19. quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
  20. infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles
  21. quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
  22. si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
  23. diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
  24. non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum
  25. aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus
  26. agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
  27. sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

Chapter 28

  1. fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
  2. propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
  3. vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
  4. qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
  5. viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
  6. melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
  7. qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
  8. qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
  9. qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
  10. qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
  11. sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
  12. in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
  13. qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
  14. beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
  15. leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
  16. dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
  17. hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
  18. qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
  19. qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
  20. vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
  21. qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
  22. vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
  23. qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
  24. qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
  25. qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
  26. qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
  27. qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
  28. cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti

Chapter 29

  1. viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
  2. in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
  3. vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
  4. rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
  5. homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
  6. peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
  7. novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
  8. homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
  9. vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
  10. viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
  11. totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
  12. princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
  13. pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
  14. rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
  15. virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
  16. in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
  17. erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
  18. cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
  19. servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
  20. vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
  21. qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
  22. vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
  23. superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
  24. qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
  25. qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
  26. multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
  27. abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

Chapter 30

  1. verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
  2. stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
  3. non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
  4. quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
  5. omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
  6. ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
  7. duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
  8. vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
  9. ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
  10. ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
  11. generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
  12. generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
  13. generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
  14. generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
  15. sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
  16. infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit
  17. oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
  18. tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
  19. viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
  20. talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
  21. per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
  22. per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
  23. per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
  24. quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
  25. formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
  26. lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
  27. regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
  28. stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
  29. tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
  30. leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
  31. gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
  32. et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
  33. qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias

Chapter 31

  1. verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
  2. quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
  3. ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
  4. noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
  5. ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
  6. date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
  7. bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
  8. aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
  9. aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
  10. aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius
  11. beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
  12. gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
  13. deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
  14. he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
  15. vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
  16. zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
  17. heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
  18. teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
  19. ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
  20. caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
  21. lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
  22. mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
  23. nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
  24. samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
  25. ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
  26. phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
  27. sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
  28. coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam
  29. res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
  30. sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
  31. thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius